Canticum Canticorum*

Caput 5: 4

dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
(* Traductions européennes)

Glose

Dilectus meus.Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur:Dilectus meus,quasi: Pertimesco quidem saeculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum.Manum suam.Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit.Manum suammittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat.Et venter.Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui praedicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent.Venter.Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens de coelesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit.